Vulgata.doc

(6692 KB) Pobierz

GENESIS

 

1:1 in principio creavit Deus caelum et terram

1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem

abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux

1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac

tenebras

1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est

vespere et mane dies unus

1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et

dividat aquas ab aquis

1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub

firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est

ita

1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et

mane dies secundus

1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in

locum unum et appareat arida factumque est ita

1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum

appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et

lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen

in semet ipso sit super terram et factum est ita

1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta

genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque

sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

1:13 factumque est vespere et mane dies tertius

1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut

dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et

annos

1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et

factum est ita

1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut

praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas

1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram

1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras

et vidit Deus quod esset bonum

1:19 et factum est vespere et mane dies quartus

1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et

volatile super terram sub firmamento caeli

1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque

motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne

volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et

replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

1:23 et factum est vespere et mane dies quintus

1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere

suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas

factumque est ita

1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta

et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset

bonum

1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem

nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et

bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in

terra

1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei

creavit illum masculum et feminam creavit eos

1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini

et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris

et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur

super terram

1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen

super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis

sementem generis sui ut sint vobis in escam

1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et

universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens

ut habeant ad vescendum et factum est ita

1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et

factum est vespere et mane dies sextus

2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et

requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

2:3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in

ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in

die quo fecit Dominus Deus caelum et terram

2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque

herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus

Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem

terrae

2:7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et

inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo

in animam viventem

2:8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a

principio in quo posuit hominem quem formaverat

2:9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu

et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi

lignumque scientiae boni et mali

2:10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum

paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

2:11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat

ubi nascitur aurum

2:12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur

bdellium et lapis onychinus

2:13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem

terram Aethiopiae

2:14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra

Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso

voluptatis ut operaretur et custodiret illum

2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in

quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum

faciamus ei adiutorium similem sui

2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus

terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut

videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae

viventis ipsum est nomen eius

2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et

universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non

inveniebatur adiutor similis eius

2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque

obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea

2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in

mulierem et adduxit eam ad Adam

2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne

mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

2:24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et

adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non

erubescebant

3:1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae

quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit

vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

3:2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in

paradiso vescemur

3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit

nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte

moriamur

3:4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

3:5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo

aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et

malum

3:6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et

pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu

illius et comedit deditque viro suo qui comedit

3:7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se

nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

3:8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso

ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie

Domini Dei in medio ligni paradisi

3:9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es

3:10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod

nudus essem et abscondi me

3:11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi

quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

3:12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de

ligno et comedi

3:13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae

respondit serpens decepit me et comedi

3:14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc

maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super

pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae

tuae

3:15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et

semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis

calcaneo eius

3:16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et

conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate

eris et ipse dominabitur tui

3:17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et

comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes

maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis

diebus vitae tuae

3:18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

3:19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in

terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem

reverteris

3:20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset

cunctorum viventium

3:21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas

pellicias et induit eos

3:22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens

bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat

etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum

3:23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut

operaretur terram de qua sumptus est

3:24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis

cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam

viam ligni vitae

4:1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et

peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

4:2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor

ovium et Cain agricola

4:3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de

fructibus terrae munera Domino

4:4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de

adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius

4:5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est

Cain vehementer et concidit vultus eius

4:6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit

facies tua

4:7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in

foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu

dominaberis illius

4:8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque

essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et

interfecit eum

4:9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui

respondit nescio num custos fratris mei sum

4:10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui

clamat ad me de terra

4:11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os

suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

4:12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus

et profugus eris super terram

4:13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut

veniam merear

4:14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar

et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me

occidet me

4:15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui

occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum

ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

4:16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus

ad orientalem plagam Eden

4:17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit

Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine

filii sui Enoch

4:18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel

genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech

4:19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

4:20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis

atque pastorum

4:21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium

cithara et organo

4:22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber

in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma

4:23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem

meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi

virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

4:24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies

septies

4:25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium

vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud

pro Abel quem occidit Cain

4:26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit

invocare nomen Domini

5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus

hominem ad similitudinem Dei fecit illum

5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et

vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

5:3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad

similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni

genuitque filios et filias

5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti

triginta et mortuus est

5:6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis

genuitque filios et filias

5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum

et mortuus est

5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et

genuit filios et filias

5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum

et mortuus est

5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos

quadraginta annos genuitque filios et filias

5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et

mortuus est

5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit

Iared

5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis

triginta annis et genuit filios et filias

5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta

quinque anni et mortuus est

5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit

Enoch

5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et

genuit filios et filias

5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni

et mortuus est

5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit

Mathusalam

5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam

trecentis annis et genuit filios et filias

5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque

anni

5:24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et

genuit Lamech

5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos

octoginta duos annos et genuit filios et filias

5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta

novem anni et mortuus est

5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit

filium

5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab

operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit

Dominus

5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta

quinque annos et genuit filios et filias

5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta

septem anni et mortuus est

5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham

et Iafeth

6:1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et

filias procreassent

6:2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae

acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

6:3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in

aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti

annorum

6:4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam

enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque

genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

6:5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra

et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

6:6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus

dolore cordis intrinsecus

6:7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine

usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet

enim me fecisse eos

6:8 Noe vero invenit gratiam coram Domino

6:9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in

generationibus suis cum Deo ambulavit

6:10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth

6:11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est

iniquitate

6:12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe

caro corruperat viam suam super terram

6:13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta

est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum

terra

6:14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca

facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus

6:15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo

arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum

altitudo illius

6:16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis

summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula

et tristega facies in ea

6:17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam

omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa

quae in terra sunt consumentur

6:18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii

tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum

6:19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in

arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini

6:20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo

et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus

ingredientur tecum ut possint vivere

6:21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et

conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum

6:22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

7:1 dixitque Dominus ad...

Zgłoś jeśli naruszono regulamin