1:1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis 1:2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum 1:3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium 1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum 1:5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum 1:6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum 1:7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano 1:8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon 1:9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae 1:10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum 1:11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt 1:12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his 2:1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se 2:2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui 2:3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio 2:4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae 2:5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum 2:6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi 2:7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia 2:8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus 2:9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit 2:10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis 2:11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae 2:12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem 2:13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon 2:14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare 2:15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum 2:16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii 2:17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi 2:18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram 3:1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt 3:2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini 3:3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt 3:4 sint omnia sub lege tua 3:5 nos iam et filii nostri servi tui sumus 3:6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi 3:7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram 3:8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum 3:9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti 3:10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis 3:11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt 3:12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit 3:13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari 3:14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa 3:15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae 4:1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius 4:2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum 4:3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium 4:4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae 4:5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat 4:6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes 4:7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim 4:8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum 4:9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio 4:10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus 4:11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos 4:12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini 4:13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit 4:14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis 4:15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini 4:16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum 4:17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel 5:1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent 5:2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon 5:3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum 5:4 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace 5:5 tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo 5:6 populus iste ex progenie Chaldeorum est 5:7 hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum 5:8 deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine deorum erant 5:9 unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus 5:10 cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis 5:11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare 5:12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent 5:13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret 5:14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit 5:15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt 5:16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio De...
marianopiekary