AAS 01 [1909] - ocr.pdf

(4228 KB) Pobierz
378308233 UNPDF
ACTA
APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ANNUS I. - VOLUMEN I.
ROMAE
TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MDCCCCIX.
378308233.001.png
378308233.002.png
378308233.003.png
Annus I. - Vol. I.
Die 1 Ianuarii 1909.
Num. 1.
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE PROMULGATIONE LEGUM ET EVULGATIONE ACTORUM S. SEDIS
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
semper decursu temporis in Ecclesia catholica fuit modus ;
a pluribus tamen saeculis consuetudo invaluit, ut earum exem-
plaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis
affixa locis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranensis Basilicae
valvas. Quae autem Romae, tamquam in christianae reipu-
blicae centro et communi patria fidelium, promulgaretur, ea
ubique gentium promulgata censebantur, vimque legis plenis-
simam obtinebant. Verum, quum promulgandae legis ratio et
modus a legislatoris voluntate pendeat, cui integrum est consti-
tutas innovare ac moderari formas, aliasque pro temporum
ac locorum opportunitate sufficere ; idcirco factum est, ut, vel
anteactis temporibus, non omnes Apostolicae Sedis leges ac
Constitutiones, memorata forma, hoc est consuetis Urbis affixae
locis promulgarentur. Recentius, sacrarum praesertim Con-
gregationum opera, quibus Romani Pontifices, ad leges iam
latas declarandas aut ad novas constituendas, utebantur, id
fere in consuetudinem venit, ut acta Sanctae Sedis eiusque
decreta, in Officio a secretis a quo edita essent legitima aucto-
ritate vulgata, hoc ipso promulgata haberentur. Publici sic
iuris effecta, dubitari quidem nequit, quin acta ipsa rata fir-
maque essent, tum quod plerumque munita clausulis, con-
trariis quibusvis derogantibus, tum quod id genus promulgatio
esset vel expresse vel tacite approbata a Pontifice Maximo.
Huic tamen promulgandi rationi etsi plena vis esset, solemni-
tas illa deerat, quam par est supremae auctoritatis actis acce-
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
P romulgandi pontificias Constitutiones ac leges non idem
Zgłoś jeśli naruszono regulamin