06. caesar caius iulius - 1. commentariorum de bello civili.pdf

(85 KB) Pobierz
De Bello Gallico, Liber I
C. IULI CAESARIS
COMMENTARIORUM
DE BELLO CIVILI
LIBER PRIMUS
Litteris C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum
plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut vero ex litteris ad senatum referretur,
impetrari non potuit. Referunt consules de re publica in civitate. Incitat L. Lentulus
consul senatu rei publicae se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias
dicere velint; sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus
fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati
obtemperaturum: habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In
eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si
senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea
velit, senatum imploraturum.
Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat, ex ipsius ore
Pompei mitti videbatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus,
ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus
tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio tuto et libere senatus, quae
vellet, decernere auderet; ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas provincias
proficieceretur, ne qua esset armorum causa: timere Caesarem ereptis ab eo duabus
legionibus, ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur;
ut M. Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur. Hi omnes
convicio L. Lentuli consulis correpti exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii
pronuntiaturum se omnina negavit. Marcellus perterritus conviciis a sua sententia
discessit. Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei
plerique compulsi inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur: uti ante certam diem
Caesar exercitum dimittat; si non faciat, eum adversus rem publicam facturum videri.
150
Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis. Refertur confestim de intersessione
tribunorum. Dicuntur sententiae graves; ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit,
ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur.
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur. Laudat
promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat. Multi
undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur,
multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur. Completur urbs et
ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii
Pompei atque eorum, qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant, in senatum
coguntur; quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur,
plerisque vero libere decernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor sese iturum
ad Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant: sex dies ad eam
rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad
Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei proponant.
Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur.
Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris alieni
magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus
movetur, seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat.
Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine
partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatia
sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius,
ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari volebat,
totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat,
quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari; simul infamia
duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam
dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.
His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris propinquis eius
spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam extremi iuris
intercessione retinendi, quod L. Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute
septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni
plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso
151
urbis incendio atque in desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam
ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro
consulibus sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat. Haec senatusconsulto
perscribuntur a.d. VII Id. Ian. Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua
ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de
amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur. Profugiunt
statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. Is eo tempore erat
Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate
res ad otium deduci posset.
Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa, quae per Scipionem
ostenderat agit; senatus virtutem constantiamque collaudat; copias suas exponit;
legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse
animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur.
Statim de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia delectus habeatur; Faustus Sulla
propere in Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeio detur. Refertur etiam
de rege Iuba, ut socius sit atque amicus; Marcellus vero passurum se in praesentia negat.
De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis. De reliquis rebus senatusconsulta
perscribuntur. Provinciae privatis decernuntur duae consulares, reliquae praetoriae.
Scipioni obvenit Syria, L. Domitio Gallia; Philippus et Cotta privato consilio
praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur. In reliquas provincias praetores mittuntur.
Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad popullim
feratur paludatique votis nuncupatis exeant. Consules, quod ante id tempus accidit
nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra
omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habentur, arma imperantur; pecuniae a
municipiis exiguntur, e fanis tolluntur: omnia divina humanaque iura permiscentur.
Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum iniurias
inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur
invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit
adiutorque fuerit. Novum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia
intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset
restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem
liberam reliquisse. Pompeium, qui amissa restituisse vldeatur, dona etiam, quae ante
152
habuerint, ademisse. Quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, ne quid
res publica detrimenti caperet (qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad
arma sit vocatus), factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi
templis locisque editioribus occupatis: atque haec superioris aetatis exempla expiata
Saturnini atque Gracchorum casibus docet; quarum rerum illo tempore nihil factum, ne
cogitatum quidem. nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio
facta. Hortatur, cuius imperatoris ductu v VIIII annis rem publicam felicissime gesserint
plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius
existimationem dignitatemque ab inimicis defendant. Conclamant legionis XIII, quae
aderat, milites--hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant--
sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos
plebis, qui ad eum profugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat et
subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus. Is
reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati
officii mandata demonstrat: velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei
publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat. Semper se rei publicae commoda
privatis necessitudinibus habuisse potiora. Caesarem quoque pro sua dignitate debere et
studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis,
ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat. Pauca eiusdem generis addit cum
excusatione Pompei coniuncta. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit
cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus
homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam
Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si
parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
Sibi semper primam rei publicae fuisse dignitatem vitaque potiorem. Doluisse se, quod
populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque
semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis
comitiis populus iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causa aequo
animo tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne
id quidem impetravisse. Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se
153
simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis. Quonam haec omnia
nisi ad suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia se descendere paratum atque
omnia pati rei publicae causa. Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus
dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia
atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur. Haec quo facilius
certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se
patiatur accedere: fore uti per colloquia omnes controversiae componantur.
Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules
Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi deliberata re respondent
scriptaque ad eum mandata per eos remittunt; quorum haec erat summa: Caesar in
Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret; quae si fecisset,
Pompeium in Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae
polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam
reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenere; exercitum Caesaris velle
dimitti, delectus habere; polliceri se in provineiam iturum neque, ante quem diem iturus
sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen mendacii
religione obstrictus videretur; tempus vero colloquio non dare neque accessurum
polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M. Antonium cum
cohortibus V Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere
instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibua occupat.
Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire,
omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus
cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognito diffisus
municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eo
discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recepit.
Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII
ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus
introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt;
docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C.
154
Zgłoś jeśli naruszono regulamin